- BAGRADA
- I.BAGRADAAfricae fluv. qui iuxta Uticam labitur apudquem ab Atilio Regulo, et exercitu eius, ballistis et catapultis serpens 120. pedes longus occisus est. Plin. l. 8. c. 14. Gellius l. 6. c. 3. Eius scriptura (inquit Bochartus ὁ μέγας. l. 1. Chanaan, c. 24) est valde inconstaus; nam pro Bragada Lucani, Statii, Plinii, Ptolemaei, Procopii, Eutropii, Sidonii, Orosii, et Aethici, legitur in Strabone Bagradas; In Pomponio, Silio et Floro Bagrada; In Polybio Macar, et Macra, vel Bucara, ut legit Suidas voce Τενάγη. In Geographo Nubiensi Nagiarda; quae omnia sunt ex uno fonte deducta. Verum scil. nomen erat Braca, vel emphatice bractha, i. e. stagnum, cuius plurale bracoth, stagna, piscinae, Psal. 84. v. 7. Unde Graecum Βραγὸς, pro palude. Hesych. Βραγὸς, ἕλος. Iam vero ratio huius appellationis non est obtcura. Nam, praeterquam quod suâ naturâ lentus est, et ex Africae arenis vix eluctatur, (Lucan. l. 4. v. 588.---- ---- Quo seBagrada lentus agit, siccae sulcator arenae.)Ex alveo suo excedens circa ostia, in paludis, aut stagni morem longe lateque diffunditur. Sil. l. 6. v. 140.Turbidus arentes lentô pede sulcat arenasBragada, non ullo Libycis in finibus amneVictus limosas extendere latius undas,Et stagnante vado patulos involvere campos.Id accidere potissimum certâ anni tempestate, quâ ostiô arenâ obstructô aquae restagnant in campos adiacentes, nos docent haec Polybii, l. 1. p. 76. Τοῦπροειρημένου ποταμοῦ κατα την` εἰς ςθάλατταν ἐκβολην` ςυνςθεωρήςας κατά τινας ἀνέμων ςτάσεις ἀποςθινοὐμενον τὸ ςτόμα, καὶ τεναγώδη γινομένην την` παῤ ἀυτῷ τῷ ςτόματι πάροδον. Porro cum Bagrada sic se diffundens multas contrahat sordes, et in limosas paludes desinat, merito pulvereus, et coenô gravis a Statio describitur, l. 4. Sylv. 3. v. 86. ubi Vulturnum Campaniae amnem inducit sic loquentem:Nec sordere sines, malumque lateDeterges sterilis soli putorem,Ne me pulvereum, gravemque coenoTyrrheni sinus obruat prosundi.Qualis Cyniphius, tacente ripâ,Poenos Bagrada serpit inter agros.Nic. Lloydius.II.BAGRADACarmaniae fluv. Ptol. hodie Binimir N. Nicolao aliis Budmir, Niger dicit incolis Bisarti vocari. Biguelmit Arabice vocari addit Thevetus.III.BAGRADAfluv. Persiae, nunc Tisindon, teste Sansone. Oritur in confinio Carmaniae desertae. Et rigatâ Pasagardâ, in Oceanum Persicum se exonerat. Baudrand.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.